monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 5
Igitur Clericus qui Christi servit Ecclesiae, interpretatur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim κλῆρος Graece, sors Latine appellatur: propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est, pars Clericorum est. Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut et ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino. Qui Dominum posidet, et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus , nihil extra Dominum habere potest. Quod si quippiam aliud habuerit praeter Dominum, pars eius non erit Dominus. Verbi gratia: si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem: cum istis partibus, Dominus pars eius fieri non dignabitur. Si autem ego pars Domini sum, et funiculus haereditatis eius: nec accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi Levita et Sacerdos vivo de decimis, et altari serviens, altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens, iterum iterumque monebo, ne officium Clericatus genus antiquae militiae putes: id est, NE LUCRA SAECULI in Christi quaeras militia: ne plus habeas quam quando Clericus esse coepisti: et dicatur tibi, Cleri eorum non proderunt eis . Mensulam tuam pauperes et peregrini, et cum illis Christus conviva noverit. NEGOTIATOREM Clericum, et ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae . Tu aurum contemnis, alius diligit: tu calcas opes, ille sectatur: tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum; illi verbositas attrita frons, fora placent et plateae, ac medicorum tabernae. In tanta morum discordia, quae potest esse concordia? HOSPITIOLUM tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi, aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto mansites: nec in praeterita castitate confidas. Nec David sanctior : nec Salomone potes esse sapientior. MEMENTO semper, quod paradisi colonum, de possessione sua mulier eiecerit . Aegrotanti tibi quilibet sanctus frater assistat, et germana, vel mater, aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si huiuscemodi non fuerint consanguinitatis, castimoniaeque personae, multas anus nutrit Ecclesia, quae et officium praebeant, et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat eleemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore, et animo aegrotare coepisse. PERICULOSE TIBI ministrat, cuius vultum frequenter attendis. Si propter officium Clericatus, aut vidua a te visitatur, aut virgo, nunquam domum solus introeas. Tales habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si Lector, si Acolytus, si Psaltes, te sequitur, non ornentur veste, sed moribus: nec calamistro crispent comas; sed pudicitiam habitu polliceantur. SOLUS CUM SOLA, secreto, et absque arbitro, vel teste, non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem maiorem domus, virginem, viduam, vel maritam: non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones, et quidquid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. CREBRA MUNUSCULA, et sudariola, et fasciolas, et vestes ori applicitas, et oblatos ac degustatos cibos, blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet. 'Mel meum, meum desiderium: omnes delicias, et lepores,' et risu dignas urbanitates, et caeteras ineptias amatorum, in Comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in Monachis et in Clericis, quorum et Sacerdotium proposito, et propositum ornatur Sacerdotio? Nec hoc dico, quod aut inte aut in sanctis viris ista formidem; sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu, et et boni et mali reperiantur: MALORUMQUE condemnatio, laus bonorum sit.